# Amoenitates academicae. Vol. 9 171

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, BORELLUS, J. JONES, BESANCON & G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/171

Campus se heic offert vastissimus, omnis generis remediorum, in febricitantium salutem a multa aetate excogitatorum plenus. Hic invenies medicamenta, quae, ut Febrifugi heroici, Corticis Peruviani, nec facile omnibus comparandi, digna fierent succedanea, mire torserunt Medicorum ingenia. Pro diverso, quem sibi finxerunt divini hujus Pharmaci, agendi modo, diversissima etiam illis explorata sunt remedia, Amara, Acria, Austera, Salina, Nauseosa, Aromatica, Virosa, &c. &c. quorum in sequentibus succincta erit expositio. §. XIV. Amara. Primatum horum, omni jure sibi vindicat efficacissimum illud, ad omnes febres intermittentes, quod miseris concessit mortalibus Aeterna Bonitas remedium, Cortex Peruvianus. Crambem ad fastidium usque recoctam certe apponerem, si medicaminis hujus adferrem merita indeque reportata encomia n). Judicium tantum meum, (quod tamen unice Generosiss. debeo PRAESIDI,) de modo agendi, quo, omnibus huc usque praestat cognitis febrifugis, hocce praesidium, breviter exponam. In rimanda specifica hac corticis virtute, maxime sollicitos, nullo non tempore, fuisse novimus primi subsellii Medicos o). In amaritie intensiori, vim hanc quaesiverunt peculiarem alii, in austera & adstringente qualitate alii, in proportione denique partium n) Werlhof in opere de Febribus, huic satisfecit rei. Vid. Torti Therap. Special. Febr. pernicios. o) Werlbof libr. cit. Sect. VI. §. 1. 2. tium constituentium, chemico examine eruta, alii p). Opinione vero se deceptos, fateri eos decet; etenim, remedia non desunt plurima, amaritie & adstrictoria vi, chinae corticem longe superantia, ejusdemque etiam principiis constitutivis maxime aemula, quae tamen in curatione febrium intermittentium, ut eo multo inferiora, sunt postponenda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
