Latin
174
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 174
Unproofread scanNot analysed yet
aquae infundatur ferventis librae unae per spatium horae, sitque hujus infusi pro dosi Uncia y). Dissimili nec modo, eademque ac lignum Colubrinum dosi, in quartana praecipue, usitatur 5:0 Lignum Serpentinum (Ophioxylon Serpentinum 2). Sequuntur Radices &Herbae amarae. 610 Gentianae Rubrae Radix, in pulvere quantitate Dr. I. vel in decocto vinoso propinari solet. Extractum ejusdem, in aqua vel vino solutum, elixirii forma datum, pluris tamen aestimatur. Essentiae hujus &Cascarillae, portione anatica commixtae, quatuor ante paroxysmum horis, assumtae guttae 40, vel 50, laudantur a). Solam radicem, vel tantillo Nucis Vomicae junctam, olim tam certum, ut nihil supra, medicamentum praestitisse, longeque Chinae cortice efficacius, adstruit D. Ludovici b). Radicis cum cortice Peruviano commixtionis formulas apud Hermannum reperias c). 710 Gentianellae Herba (Gentiana Amarella) parumper praecedenti debilior, tertianae occurrit in Cerevisia tenuiori decocta &epota d). w) Bontii Hist. nat. &Medic. Ind. Or. Austr. p. 74. Hermanni Cynosura Mat. med. p. 235. x) Heide Centur. Obs. 7. y) Generos. PRAESIDIS Amoenit. Acad. T. VI. p. 427. 2) Ejusdem Nobiliss. Viri Mat. Med. p. 168. a) Act. Berol. Vol. 4. Dec. II. p. 83. b) Pharmacia p. 12. 201. Adversatur vero Senac, de rec. febr. nat. p. 185. c) Cynos. Mat. Med. p. 95. 96. d) Nobiliss. PRAESIDIS Mat. Med. p. 37. 820 Centaurium Minus (Gentiana Centaurium) eodem, ac Gentianae rubrae radix, modo usurpatur, febremque ad curandam, cortici aemula Peruviano, a Boerhaavio habetur e). 9t0 Carduus Benedictus (Centaurea Benedicta) olim celebratissimus, virtute etiam gaudere dicitur febrifuga, si ejus propinetur decoctum vel succus expressus, ad uncias aliquot f). 10:0 Artemisiae quatuor g) in officinis receptae Species, egregie se gerunt omnes in febribus criticis. Receptissimus tamen est usus Absinthii vulgaris, saporis ceteris amarioris.