# Amoenitates academicae. Vol. 9 178

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/178

nempe 10 ad 12 vel ultra, quousque aegrotantes tulerint, propinarunt non sine successu s). Nec tamen omni aetati vel corporis constitutioni, hoc congruere, periculi non expers, medicamentum, simul notarunt. Cum nuper dicto fructu, vi & qualitate convenit 19:0 Nux, ut vocatur, Vomica. Hanc ad genus pertinere Strychnos certissime constat, interque summa locum tenere venena. Adversus febres nominatas vero depraedicatur usus ejus cautissimus t). Cum infido tamen hoc remedio nec esse ludendum, suadet triste illud exemplum Matronae cujusdam, in hac urbe honestioris, quae, hoc medicamine incautius usa, diem obiit supremum. Coronidis loco tandem adferre lubet 20, Liliorum Convallium Baccas etiam dici proficuas in febribus saepe commemoratis, Auctore Senckenbergu). Styptica. Amara subsequuntur remedia, quae sapore gaudent austero adstringente, vimque exercent stypticam. In hac enim, quae cortici Chinae etiam inest levis, proprietate, quosdam specificae ejus virtutis caussam 5) Act. Berol. Vol. II. Dec. I. p. 34. t) Ludovici Pharmac. modern. secul. accommod. Valentini Polychr. Exot. & Museum Museor. u) Dissertat. de Lil. Convall. ejusque baccar. virtutibus, caussam quaesivisse, antea diximus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
