# Amoenitates academicae. Vol. 9 184

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/184

quo, non tantum tuto & cito ipsa felicissime debelletur febris, verum etiam ne minimum reditus periculum incurrant, qui hoc curatum iverint aquae beneficio. Quid, quod, eorum dolet experientiam inconsultam, quibus nec arrideat hoc vulgatissimum nulliusque pretii remedium, quique nec citra periculum illud per plures dies posse usurpari sentiant, cum tamen pluries ipsi contigerit observasse, simplicissimum hocce praesidium, febres non tantum leviores, verum aliis remediis domari nescias, incantamenti instar profligasse t). Dolendum cum hoc Auctore Cl. pariter opinor, cum vilissimo omnibusque maxime obvio medicamine, (si vocanda sic erit aqua simplex,) ulteriora haud instituta fuisse experimenta, quibus, egregia haec & celebrata ejus vis, adhuc vel confirmetur magis, vel plane improbetur. Quid enim optatius, salutique aegrotantium utilius, simplicissima hacce & nullo negotio cuicunque comparanda medicina, unquam excogitari posset mortalibus in febre intermittente, solatium? Sed de aqua jam haec sufficiant. De Martialibus tamen antequam finis erit dicendis imponendus, paucissimis tangere decet verbis, Chemicum illud, ex Marte & Aurati Sulphuris Antimonii tantillo conflatum corpus, quod sub nomine venit notissimo Croci Martis Antimoniati Stahlii u). Remedium hoc ab Auctoris sui asseclis impense laudatur, ut in febribus intermittentibus summe proficuum & Chinae cortice longe securius 1) Cfr. Senac de recond. febr. nat. p. 164. aquam calidam etiam mire extollit, utendique methodum tradit p. 177. atque Thermalium Aquarum efficaciam adversus Quartanam, laudat p. 228. v) Compositionis modum invenire licet in Chimie Medicinale de Malouin T. II. p. 79.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
