# Amoenitates academicae. Vol. 9 186

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/186

In Nosodochio Upsaliensi Academico, casus sese obtulit ejusmodi lugendus, viri cujusdam, qui, a seri aluminosi usu, dira tam vexatus fuit alvi obstipatione, ut non nisi clysmatum beneficio eam reserare valuerit, quo tamen facto, mox pristina rediit obstipatio. Moritur tandem aeger, inque dissecto cadavere intestina crassa, mirandum dictu! distenta tam fuerunt ultra modum, atque gracilia qua texturam, ut pellucida fere eadem dixeris. Aluminis itaque internum iis relinquimus usum, qui, volentes decipi, dum fallunt, tandem & fallentur ipsiDe usu remediorum in febre intermittente adstringentium, generaliter id tenendum censeo, quod plus adferant damni quam salutis, quidquid obganniant suis pertinaciter inhaerentes opinionibus. Praeposterae enim febris adstringentibus sufflaminationi, oedematosi, maximam qua partem, corporis tumores, suorum debent originem. Post febrem, idoneis rite curatam remediis, majorem potius exserere virtutem haec praesidia putarem, quippe quae, caute tamen usurpata, tonum addendo partibus debilitatis, ut per poros cutis flaccidae apertos, aër vetetur insinuari noxius, omni non carerent utilitate. Saltem non tam absonam hanc esse, de adstringentium emolumento conjecturam, suadent pinguium omnis generis, in febre intermittente, noxae, quorum usu non intercepto, difficillime se remediis tolli finit febris, licet optimis, atque recidivae immunes nunquam fiunt aegroti; in promtu etiam ratio est, etenim, vim exercent pinguis relaxantem, adstringenti e diametro oppositam, cujus effectus ex dictis in §. V:a satis constat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
