Latin
187
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 187
Unproofread scanNot analysed yet
§. XVI. Acri a. In scenam iterum prodeunt Acria, quorum in §. XI. mentionem feci antea. Id tantum dicriminis intercedit, quod, quum loco citato, inter remedia, quae ad Evacuantium Classem spectant, Diuretica, eadem retulerim, hac occasione, respectu ad eorundem Corrodentem &Septicam virtutem habito, Alterantibus haecce ipsa jam adnumerem. regno animali desumi, inque usum adversus febres intermittentes trahi Stercora (sit venia verbis) quorundam animalium, neminem, ne maxime rudem &inexpertem, fugere reor. Hujus sunt census Suillum, Murinum atque Caninum Stercus, quorum ultima bina, tecto latent sub nomine in officinis Nigri &Albi Graeci. Tanta gaudet vi septica &corrodente Album illud Graecum, ut acrius quidquam eodem sit inventu fere difficillimum; etenim, caustico plane agit modo in corpus quodcumque obvium, acidi instar mineralis. Cautissimum itaque ejus internum fore usum, per se patet. A semi-Drachma ad Drachmam unam, aliis sociatum remediis, e. gr. Cort. Chinae, summitatibus Absinthii, &c. &c. adjecto Cinnamomi corticis tantillo, ante paroxysmum propinari solet, cum successu persaepe vere prospero. Pauperibus tamen atque plebejis hoc tantum commendes remedium, ne te tuamque artem ludibrio exponas, si honestioribus atque ditioribus, quibus nil arridet, quod carum non sit &pretiosum, tale praescripseris medicamen. Vegetabile regnum acerrima quaedam nobis subministrat medicamenta simplicia, quorum internus usus, a prudentioribus semper damnatur. Ejusmodi sunt Coccognidii baccae, quas contra febres intermittentes, perniciose devorat plebs insulsa. Externus autem talium remediorum securior est usus, dum, uti etjam mos est, corporis cuidam parti admoventur, ut irritationem excitent. Hunc praestat effectum Ranunculus, Persicaria.