# Amoenitates academicae. Vol. 9 192

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, 192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/192

Laudani liquidi virium periculum, etiam in nonnullis fecit Archiater Störk; experimenta vero omnem fere huic medicamini fidem derogarunt. Duos quidem febricitantes, illius ope, a febre tandem fuisse liberos testatur; languidos vero eosdem postea, stupidosque longo tempore, cum anorexia & summa debilitate, frequentem cardiacorum & roborantium remediorum efflagitante usum, simul exponit; quid, quod, reliquos omnes perhibet multo gravius fuisse, ab opiati usu, febre afflictos, immo alvo obstipatos, atque ebriosorum ad instar, mente quasi turbatos m). Famosior etiam est, in Germania inprimis, compositio Opio constans, nomine Massae pilularum Wildegansii n) celebrata, quam quod, sicco, ut ajunt, pede, eandem nunc transire queam. Haec pilularum massa vario propinari suevit modo, vel in pulverem redacta, cum Sale Ammoniaco, vel cum extracto quodam amaro, forma pilulari, ad 5, 6 pilulas pro dosi, ante paroxysmum tamen semper hora proxima, quo facto, aeger calidum quodcunque 1) Memoires de Mathem. & de Phys. de Paris. T. II. 1755. m) Trienn. Medic. Ann. 2. 1758. p. 55. n) Formul. vide in Dispensator. Brandenburg.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
