Latin
193
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 193
Unproofread scanNot analysed yet
cunque superbibit infusum, ut lenis sudor prorumpat. Pari ratione quoque, contra febres intermittentes adhibentur Pilulae, sic dictae, Sedativae Schulzii o). §. XVIII. Restat nunc, ut coronidis loco mentionem inferam methodi, a reliquis summe discrepantis, qua, hoc morborum genus curatum etiam iri, sibi persuadent nonnulli. Abstinentiam, loquor, ab omni alimentorum genere per plures dies exactissimam, quam, reluctante licet stomacho, toleranter tamen perseverant miseri aegrotantes, futurae curationis suavissima spe unice permoti. Veterum dudum opinioni, innititur methodus haecce vere singularis; etenim, suis aegrotis olim Celsus, omnem fere dissuasit per plures dies, cibum, non nisi aquam calidam illis concedens, simulque mentionem facit Heraclidis Tarentini, qui, in quartana primum alvum ducendam, deinde in septimum diem abstinendum, commendavit. Sub ipsis paroxysmis hanc a cibo abstinentiam summe fore prosicuam, quisque facile videt; utilitate etiam non carere omni, modicam &brevem inediam inter paroxysmos, aeque apparet, illis imprimis aegrotis, quorum ventriculus crudis adhuc atque immutatis scatet ingestis. Diuturniorem vero plus justo abstinentiam, exitialem saepius in febre intermittente observarunt practici solertiores, eamque semper plus secum tulisse o) Formul. invenies apud S. Schulze de formulis. p. 161. Tom. IX. tulisse damni, quam emolumenti p). Sed manum de tabula; nam Non, Lectores, Vobis scio quod cuncta placebunt. Nec mihi quaeque placent, nunc me piget addere plura. p) Hujus rei adfert III. v. Swieten plura testimonia, in Commentar. ad Aphor. 762. CLXXXI.