Latin
HAEMORRHAGIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 197
Unproofread scanNot analysed yet
Nec haemorrhagiis inseri possunt magnae sanguinis profusiones, e ruptis varicibus, vel anevrysmatibus, vel vasis, vi externa laesis, oriundae, cum effectus plethorae proprie dici nequeant. Neque eadem ratione expressiones sanguinis, quae in diarrhoea &dysenteria e vasis intestinorum, ut in aliis morbis, e vasis certorum viscerum, fiunt. Multo minus gingivarum in scorbuticis cruentatio, &ejectio sanguinolenta e faucibus &aspera arteria, quibusdam perquam familiaris. Enumeratio haemorrhagiarum quaestionis. Haemorrhagiae autem, de quibus agitur, sunt: Haemorrhagia narium. Oritur e vasis membranae pituitariae, nares internas, sinus frontales, maxillares &sphenoidales investientis. Haemoptysis. Ex vasis pulmonum &bronchiorum. Vomitus cruentus. Ex vasis ventriculi, intestinorum tenuium viscerumque adjacentium. Mictus cruentus. E vasis renum, ureterum, vesicae, urethrae &corporum spongiosorum, quae urethram circumdant. Haemorrhagia uteri. E vasis uteri &vaginae, caeterisque hujus visceris partibus. Hoemorrhagia haemorrhoidalis. E dictis vasis haemorrhoidalibus in- &externis. Haemorrhagia cerebri seu Apoplexia sanguinea. E vasis cerebri, cerebelli, medullae oblongatae &meningum cerebri, praecipue piae matris. Omnia haec vasa, ut notum est, delicatis admodum &teneris constant fibris tunicisque. Neque firmioribus membranis, nec fibris muscularibus teguntur.