# Amoenitates academicae. Vol. 9 197

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/197

Nec haemorrhagiis inseri possunt magnae sanguinis profusiones, e ruptis varicibus, vel anevrysmatibus, vel vasis, vi externa laesis, oriundae, cum effectus plethorae proprie dici nequeant. Neque eadem ratione expressiones sanguinis, quae in diarrhoea & dysenteria e vasis intestinorum, ut in aliis morbis, e vasis certorum viscerum, fiunt. Multo minus gingivarum in scorbuticis cruentatio, & ejectio sanguinolenta e faucibus & aspera arteria, quibusdam perquam familiaris. Enumeratio haemorrhagiarum quaestionis. Haemorrhagiae autem, de quibus agitur, sunt: Haemorrhagia narium. Oritur e vasis membranae pituitariae, nares internas, sinus frontales, maxillares & sphenoidales investientis. Haemoptysis. Ex vasis pulmonum & bronchiorum. Vomitus cruentus. Ex vasis ventriculi, intestinorum tenuium viscerumque adjacentium. Mictus cruentus. E vasis renum, ureterum, vesicae, urethrae & corporum spongiosorum, quae urethram circumdant. Haemorrhagia uteri. E vasis uteri & vaginae, caeterisque hujus visceris partibus. Hoemorrhagia haemorrhoidalis. E dictis vasis haemorrhoidalibus in- & externis. Haemorrhagia cerebri seu Apoplexia sanguinea. E vasis cerebri, cerebelli, medullae oblongatae & meningum cerebri, praecipue piae matris. Omnia haec vasa, ut notum est, delicatis admodum & teneris constant fibris tunicisque. Neque firmioribus membranis, nec fibris muscularibus teguntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
