# Amoenitates academicae. Vol. 9 199

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/199

Subjecta Plethorae. Ad plethoram vero praecipue dispositi sunt, quorum ventriculus, intestina & reliqua viscera efficaciori munere suo fungendi vi praedita sunt, & qui vehementi appetitu instructi, ingesta rite concoquunt. Id vero eo magis quando cor vasorumque systema ea gaudent capacitate, ut majorem sanguinis copiam facilius recipiant, vi motrice debiliori; ita ut chylus in sanguinem delatus, ei lente immisceatur, & in sanguinem convertatur, adeoque cum materiis, quae per cutem & renes excernuntur, ab illo nihil perdatur; quod in illis fieri solet, quorum vis vitae fortis celerisque. Plethorae ergo praesertim obnoxii sunt sanguinei & sanguineo-cholerici, quia illorum corpus vitaeque vires dicto sese habent modo. Melancholici autem & melancholico-cholerici ob firmitatem fibrarum earumque vim agendi ad eam minus proclives cernuntur; si vero per fortunam licet opipare vivere, digestio rite fit, abundantior in illis saepius gignitur sanguis, venis tamen potius quam arteriis residens, quum hae difficilius dilatentur cedantque. Sunt auctores, qui sanguinis copiam in personis modo memoratis, vocarunt plethoram ad vasa; plethoram vero ad habitum, quae in supra dictis locum obtinet. In nonnullis jam in pueritia adolescentiaque oritur plethora, ad sexagesimum saepius annum durans. Anno decimo tertio & quarto ut plurimum in sexu sequiori apparet, illius ad quinquagesimum usque comes. Haec vero, ut alia, vicissitudini subjecta sunt. Caussae Plethorae. Cum in corpore plus sanguinis paratur, quam consumitur, oritur plethora.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
