# Amoenitates academicae. Vol. 9 2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/2

Si vero horum instrumentorum vel unicum aliquo modo laesum fuerit, aut relatio inter illa peccet, corpus humanum in illum redactum est statum, quem nomine morbi insignire solemus. §. III. Ut ut cognitio singularum partium vitae ac sanitati hominis inservientium exactissima adhuc deficiat, ex indagatione tamen tam veterum quam recentiorum Anatomicorum atque Physiologorum dudum evictum est, illas conspirare ad continuandum circulum sanguinis, ad secernendos ex hoc liquores unicuique functioni exercendae proprios atque excernenda corpora machinae humanae noxia, quae omnia, cum aequabili modo fiunt, id absolvunt, quod Sanitatem dicimus. Officiis istis peragendis indolem non tantum sangvinis idoneam, verum etiam justam illius requiri quantitatem, per se itaque patet; hinc pro ut haecce vel etiam illa variat, sangvinis quoque evacuatio aut utilis & saepe necessaria quoque, aut plus vel minus noxia est; in illo casu cum sangvinis evacuatio sub nomine morbi nequeat venire, sub considerationem jam non cadit; in hoc casu vero nomen Haemorrhagiae justis meretur titulis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
