# Amoenitates academicae. Vol. 9 202

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/202

Omnes vero hae personae illud eo magis sunt, si pectore angusto & plano, vel dorso male constructo, vel collo nimis longo praeditae, vel parentibus genitae haemoptoicis aut phthisicis, vel si omnes hae circumstantiae simul concurrunt. Ad vomitum eruentum, plethorici, qui inferiori aetate haemorrhagiam narium, virili fluxum haemorrhoidalem perpessi sunt, mulieresque natu majores & minores defectu mensium laborantes. Eo autem prius certiusque in hunc morbum incidunt dictae personae, vasis ventriculi viscerumque, vel ob haereditariam dispositionem debilibus, vel si a perversa diaeta, aut frequenti remediorum irritantium usu, partis virium & activitatis jacturam fecere. Ad mictum cruentum, quorum systema urinosum a natura supra modum tenerum, tunicae inprimis vasorum, potissimum quando defuere consuetae excretiones sanguinis, aut debilitas, vel prorsus certorum vasorum renum, ureterum &c. &c. ruptura, crebriori diureticorum usu, effectae sunt. Ad haemorrhagiam uteri plethoricae mulieres, quarum systema uterinum a natura debile, quibusque menses pridem nimis copiosae, deinde insufficientes vel plane per intervalla suppressae sunt, aut apud quas regularis fluxus haemorrhoidalis ad tempus non rediit; omnium verum primo uxores partum olim difficiliorem enixae, aut quibus placenta sub graviditate avulsa est.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
