Latin
HAEMORRHAGIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 205
Unproofread scanNot analysed yet
In senioribus vero, iisque quorum fibrae firmiores simulque valde sensibiles sunt, quibusdam plerumque citra eruptionem horis, arctiori etiam temporis spatio, ante haemoptysin se sistit horripilatio cutis tensivo pressorioque cum dolore, a collo supra pectus ad hypochondria sese extendente. Accedit insuper respiratio laboriosa, anxietas, tussis sicca tinnitans, capitis dolor, aurium susurrus &vertigo, insequente lineae illius calidae in medio pectoris sensu, &largiore sanguinis tenuis spumosi, saepius etiam coagulati, ejectione. Vomitus cruenti fere semper sunt nuntii, horam &quod excurrit eruptionem ejus praecedentes, memorata horripilatio, pulsus parvus &celer, nausea, vomendi conatus, anxietates circa praecordia, dolor pressorius ac tensivus in cordis scrobiculo hypochondriisque, sinistro maxime. Peringrata in ventriculo hisce symptomatibus se adjungit sensatio, qualis post assumtum cibum corruptum solet esse. Ipse postea accedit vomitus, in initio cibo incocto, vel semicocto, vel chymo &pituita mixtus, ad finem vero sanguine nigro magis vel minus coagulato. Mictus cruentus aeque dicta se fere semper cutis horripilatione manifestat, ipso frigore saepius comitante. Habituales se praebent socii, dolores tensivi &pressorii circa regionem lumbarem, hypochondriacam, pubis, quin immo compluries circa os sacrum &in ipsis renibus. Ubi per tempus durarunt haec symptomata, advenit mictus ipse, decrescentibus sensim symptomatibus, si scilicet sanguis adeo fuerit fluidus, ut sine impedimento transire possit systema urinosum. Quum vero nimis spissus in quibusdam locis memorati systematis stagnet, horrenda anxietate pressorioque &tensivo dolore cruciatur aeger, magna accedente debilitate, lipothymia, sudore frigido &c. &c. aliisque symptomatibus, haud cessantibus, priusquam attenuatus sanguis cum urina excernatur. Haemorrhagiam uteri quoque praecurrunt horripilatio ista, multotiesque frigus &dolores tensivi pressoriique in dorso ®ione hypogastrica, praesertim pubis. Insequuntur mox anxietates, cordis palpitatio, respiratio anhelosa, inflationes in abdomine, magna debilitas, frigidus sudor, frequenterque lipothymia. E corpore denique ruit sanguis ad partem coagulatus &quasi in frustis. Haemorrhagia haemorrhoidalis nuntium habet dictam horripilationem, imperceptibilem saepe, saepe fortiorem.