# Amoenitates academicae. Vol. 9 206

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/206

Futuram vero semper indicant tensivi pressoriique circa os sacrum & coccygis dolores, ac majori vel minori gradu conjunctus stupor crurum cum refrigeratione pedum. Raro fit, ut sine praegressis inflationibus intestinorum, doloris colicis, vel torminibus, languore &c. appareat. Alvum tandem deponere cogitur aeger, tumque sanguis fluidus aut paulum coagulatus excrementis mixtus, postea purus excernitur. Manifestat se in praedispositis haemorrhagia cerebri capitis dolore gravativo & pressorio, aurium tinnitu, vertigine, ingenii memoriaeque hebetudine, rubentibus & scintillantibus oculis, insueto rubore atque tumore faciei, magna venarum jugularium, frontis &c. &c. turgescentia, pulsu celeri, pleno fortique. Omnia vero haec symptomata eo certius imminentis apoplexiae sunt signa, si consuetae in aegroto desideratae vel subito suppressae fuerint excretiones sanguineae, e. g. mensium vel haemorrhoidum, aut si ardenti ira, potus spirituosi abusu, nimio corporis motu, subitaneo terrore vel vehementiori frigore, sanguis praeter morem agitatus, ab ambitu corporis ad interiora majora vasa & cor, atque sic porro ad vasa capitis insueta quantitate impetuque fuerit pulsus, & debita ratione per venas haud remanaverit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
