# Amoenitates academicae. Vol. 9 207

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/207

Perfectam vero haemorrhagiam indicant haec symptomata sensim sensimque increscentia, rubor scilicet & intumescentia faciei, oculi rigentes adeoque tandem tumentes, ut quasi modo e capite videantur eminere; mutatur pulsus a celeri pleno fortique, in languidum & rarum, accedente demum laboriosa cum stertore & rhoncho respiratione, dentium stridore, vomitu, motu omnium musculorum convulsivo, atque cunctorum sensuum externorum & internorum abolitione & motuum voluntariorum cessatione. Recensita licet symptomata haemorrhagiam ex plethora annuntient, notum tamen est, non semper omnia, sed quaedam tantummodo illorum in omni adesse aegroto. Quod etiam valet de symptomatibus, quae effectam haemorrhagiam comitantur. In gratiam vero quorundam lectorum hanc observationem haud omittendam duxi. Prognosis. Multum cum sanguinis in unaquaque dictarum haemorrhagiarum perdatur, maximi omnino momenti morbus aestimandus est. Eoque potius erit, si debito tempore tolli nequit, aut aeger illo durante valde debilitatur, aut si penitus in lipothymiam inciderit, ex qua difficillime revocatur. Sit etiam ut denique supprimatur haemorrhagia, magna tamen insequitur virium prostratio, quae, nisi cito reparetur, morbum hypochondriacum, hystericum, hecticum, tympaniten, hydropem &c. adferre potest. Si autem nullo modo sistenda, mors evitari nequit. Quam ancipites vero quamque periculosae sint haemorrhagiae, nonnullae nihilominus ex illis, quibusdam casu prosunt. Huc referendae haemorrhagia narium & haemorrhoidalis. Maximo ambo in morbis acutis sunt subsidio, praecipue si fiant die critico, quia graviora illorum symptomata, calorem nempe ardentem, inexplebilem sitim, vehementes capitis dolores, vertiginem, aurium tinnitum, delirium, respirationem laboriosam, dolores punctorios, &c. multopere minuunt, immo quandoque tollunt. Ambae itaque saepius apoplexiam sanguineam, pleuritidem aliasque inflammationes aut avertunt, aut ad summam partem earum perficiunt curam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
