# Amoenitates academicae. Vol. 9 208

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/208

Neque minus favent medendae haemoptysi, symptomata ejus mitigando. Ubi vero diutius durant dictae haemorrhagiae, sequitur illas, ut caeteras, languore repleta vita & morbi supra memorati, aliique. Reliquae ex plethora haemorrhagiae valetudini nunquam non nocent. Novi tamen septendecim annorum virginem, cui redeunte quovis mense, loco menstrui fluxus, per biennii spatium rediit vomitus cruentus, absque ullo sanitatis detrimento. Haemoptysis in plethoricis majoris vel minoris momenti est, pro ratione vehementiae, durationis vasorumque, e pulmonalibus nempe fiat, an bronchialibus. Quandocunque enim parum abit sanguinis rubri spumantisque, illaque definit cum omnibus symptomatibus, quae ante eruptionem sensit aeger, signum est eum e poris arteriae bronchialis venire, illique radicitus mederi posse. Ubi e contrario sanguis cum impetu & per longum tempus ex ore quasi proruit, radicalis raro locum obtinet cura, cum tunc e vasis indigitatae arteriae, aut prorsus e ramo pulmonalis effluat. Vidi tamen ejusmodi haemoptysin ad quoddam tempus omnino sublatam, neque phthisin, nec alios morbos induxisse hecticos; vitiis vero in diaeta commissis, recidit. Anno 1753 Februario Martioque mensibus morbus iste quasi epidemice grassabatur Stockholmiae. Curae Vener. Parentis quidam ex eo aegri tunc temporis commissi erant, talisque fuit in medendo fortuna, ut plurimi eorum in pristinam valetudinem restituti, ne minima quidem mali illius incommoda postea sint perpessi. Superstites in vita adhuc sunt ex istis quidam, qui praeter levem tussim, vere autumnoque per breve tempus infestantem, quam optime valent. Ex illis vero, quos morbus corripuit recidivus, duo erant per 6 dies largiorem sanguinis copiam rejicientes.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
