# Amoenitates academicae. Vol. 9 209

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/209

Neque eo minus ante annum 1769 obiere, alter sexagesimo aetatis anno, alter sexagesimo sexto, quamvis haud prudenter viventes, sed potius gulae indulgentes, nullamque tempestatum habentes rationem. Quam feliciter vero harum haemorrhagiarum absolvatur medela, brevi tamen fere semper lethales esse solent, praesertim e majori dictorum vasorum ramo rupto factae, quandoque sanguis non ejectus in aspera arteria stagnat. Quae in principio levis fuerit haemoptysis, in qua vero cum sanguine rubro spumante proruit coagulatus, per se equidem vitae discrimen non affert illico, progressu tamen, cum sanguis extravasatus in bronchia haud ita deponatur, ut commode tussiendo possit ejici, verum potius ad partem remaneat in pulmonibus, ibi stagnet, calore solvatur atque in saniem denique vertatur, sensim sensimque eorum quae rodit & exulcerat substantiam, inducitque phthisin pulmonalem ac frequentiores recidivas. Vomitus cruentus radicitus curatur, cum sanguinis exigua rejicitur quantitas, cito cessat ipse vomitus, & symptomata antecedentia facta eruptione plenario desinunt. Neque minus extra discrimen est, quando in foeminis loco mensium, fluxusque haemorrhoidalis periodici in viris, sine magnae debilitatis aliarumque gravium symptomatum apparet sensu, quamvis tunc abundare soleat; quamprimum enim hae excretiones in pristinum statum redeunt, cessat nunquam reverTom. IX. surus, nisi illae fuerint turbatae. Abundanter autem resputo sanguine maximi est momenti, cum tunc ex vase vel pluribus ruptis proveniat. Hic si diu durat vomitus, eoque durante cruciantes anxietates, lacerantes in regione epigastrica hypochondriisque sentiuntur dolores, si animi denique adsunt deliquia, in summo sane periculo versatur aeger.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
