# Amoenitates academicae. Vol. 9 210

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMORRHAGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/210

Licet etiam demum sistatur vomitus, recidivus tamen ut plurimum recurrit, morbosque hystericos, hypochondriacos, hecticos aliorumque malorum adducit catervam, quae vitam deplorandam reddunt. Mictus in plethorico juniori nil mali ominatur cruentus, si praeter plethoram caret caussa, aut ex turbatis vel suppressis naturalibus sanguinis excretionibus oritur, sanguis sine impedimento cum urina abit, neque graviora eruptionem antecedunt aut comitantur symptomata. Discrimine vero plenus si post diuturnos dolores dorsales & colicos gignitur, aut usum diureticorum insequitur, ac magnam debilitatem, vehementem colicam, in dorso dolores, nauseam, conatum vomendi aut vomitum secum fert. Si vero memoratae indolis est mictus, neque systema urinosum libere potest permeare extravasatus sanguis, ibi passim versans stagnansque, ultroque accedunt linothymiae, stagnansque haud solvitur sanguis ut cum urina excernatur, vita periclitatur. Haemorrhagia uteri in plethoricis nunquam levis est momenti, praecipue in gravidis aut partu difficiliori vel abortu orta, quia tunc quam plurimum ex ruptis vasis venit, manu non semper attingendis. Sisti itaque cum nequit moritur aeger; sistitur cum debito tardius, per vitam multis gravioribus morbis refertam languescit. Semper lethalis est haemorrhagia cerebri ubi ex majori ramo rupto sit, quia agger illi ullo modo poni nequit, nec sanguis extravasatus resorberi ac circulanti admisceri. Neque discrimine caret, licet modo sanguis ex dilatatis poris arteriae, vel arteriarum quarundam proveniens, in unum alterumve ventriculum defluat, quia, cessante etiam sanguinis efluxu, egressus tamen raro absorbetur & massae circulanti incorporatur. Inde plerumque paralyses & singula vel plures recidivae.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
