Latin
HAEMORRHAGIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 211
Unproofread scanNot analysed yet
Eos quod attinet affectus apoplecticos, quibus ita mederi possumus, ut ne minimam dein percipiat aeger molestiam, haemorrhagiae cerebri ortum non debent, sed potius, ni valde fallor, sunt effectus congestionis sanguinis in vasis cerebri factae, id est, caussae, per quas operantur symptomata, imminentem sanguinis eruptionem indicantia, vel, si omnia largior, effectus tantum separationis liquidi copiosioris in ventriculis cerebri. Cura prophylactica. Morbus impeditur, impediendo caussas praedisponentes &efficientes. Illud fit in haemorrhagiis tractatis avertendo abundantem sanguinis generationem; hoc vero generatum ita coërcendo, ut effectus exercere nequeat. Obstant vero nimiae sanguinis generationi cibus parum nutriens modice assumtus, aqua pura fontana pro potu quotidiano sumta, sufficiens motus, naturalium sanguinis excretionum sustentatio vel restitutio, rectus reliquarum 6 rerum non naturalium usus, corpusque debite vestitum. Eodem modo inchoantis plethorae optime certissimeque avertuntur effectus, modico inprimis cibi potusque usu, frequenti, verum temperato corporis motu, pauco somno in conclavi frigido atque spatioso, ubi purus aër. Noxiis vero effectibus plethorae jam natae, in motu positae certisque in vasis accumulatae, optime medetur larga venaesectio, rectus hirudinum, cucurbitarum cum sacrificatione, laxantium antiphlogisticorum &supra dictorum clysmatum usus, quies denique corporis &animi, quae ad temperandum sanguinis orgasmum multum conducunt. Tempus &circumstantiae, quo modo omnia haec remedia adhibenda sint, peritum docent medicum. Nullam itaque ulterius illorum injecturus mentionem, curae haemorrhagiarum quaestionis, me jam accingo. §. XII. Haemorrhagiarum cura.