Latin
HAEMORRHAGIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 219
Unproofread scanNot analysed yet
Perdurante tamen haemorrhagia symptomatibus advenientibus, quae de vita aegrae timere faciunt, ad adstringentia utique confugiendum est, confitear licet cataplasma ex floribus chamomillae &herba menthae cum aceto paratum, &supra pudenda applicatum, suffecisse. Cum vero talis aegrota pariterque quae ex partu difficili &abortu hac haemorrhagia laborant, ut vulneratae spectandae sint, finita haemorrhagia, ita etiam tractentur. In quiete sint, omnia vitia diaetetica nec non violenta animi pathemata caute fugiant. Aër in conclavi sit temperatus ac purus. Remedia ad uterum purgandum propria non sunt negligenda, ea vero indole, ut absque magna commotione sanguinis, scopo satisfaciant. Adhibenda deinde tam externa quam interna, quae tonum ac robur systematis uterini amissum restituere valent; sex rerum non naturalium usus insimul ita dirigendus, ut omnes perniciosi morbi effectus avertantur, firmaeque fundamentum struatur valetudini. Ad curam haemorrhagiae haemorrhoidalis nos jam conferimus. Ad hanc ex saepe propositis remediis requiruntur pulv temperantes, emulsiones, enemata emollientia, &in foeminis quae mensium suppressione, vel iisdem nimis parca quantitate