# Amoenitates academicae. Vol. 9 22

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/22

quo aquae non penitus evacuatae versionem fetus facilitent; deinde, &, capite etiam praevio infantis, pedes ejus quaerat, illosque ambos hac circumspectione arripiat, ut calces volae manus jaceant adplicatae, eo enim fit, ut fetus statim in ventrem vertatur, opusque non sit, postea corpus invertendo tempus terere. Tandemque ut fetus, prout docent regulae artis obstetriciae, summa, qua fieri potest, celeritate extrahatur. Quibus peractis etiam a secundinis liberetur puerpera. cili membranae fere statim rumpuntur, aquaeque sub quovis dolore guttatim effluunt vias humectantes, & nihilominus partus fit difficilis. Unica opera, quam vesica non rupta in partu praestat, illaque optima, est quod undique aequabiliter os uteri ab urgente liquido distendit absque tanta difficultate, cum omnes partes dilatandi orificii uterini aequabili urgeantur pressione, quanta, evaeuatis aquis, durum infantis caput. Praeterea ex membranis sponte nimis cito ruptis semper praedicere possumus, praesertim si aquae guttatim sub repetitis doloribus effluant, infantem non optimo situ esse locatum, partumque fieri difficilem. CLXXIII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
