# Amoenitates academicae. Vol. 9 220

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/220

Ubi vero non obstante remediorum usu perdurans morbus periculosissima aegro minatur symptomata, ad cataplasma in sedandam uteri haemorrhagiam commendatum properes, ne quid ad servandum negligatur. Quo purgetur intestinum rectum a congrumato sanguine & tenesmus tollatur, hac haemorrhagia, praecipue adstringentibus dempta, interdum oriundus, optime prosunt clysmata ex jusculo avenaceo parata, nec non Tinct. rhei V. P. statim post injectum clysma justa dosi exhibenda. Ad avertendas recidivas caussae vitandae sunt, quae haemorrhagiam excitarunt. Sedulo potissimum caveat convalescens ab usu remediorum ex aloë & similibus ingredientiis factorum. Modice edat bibatque. Omnibus etiam abstineat, quo ad tempus, exercitiis, quae sanguinem praeter morem versus vasa hypogastrica dirigunt, equitatione scilicet, agitatione in curru aut in assere &c. &c. Recuperata valetudine prudenter utatur. Abdomen artusque inferiores rite semper vestiantur. Ultimo loco contemplationi nostrae haemorrhagiae cerebri occurrit cura, quamvis, re vera existente morbo, nunquam perfecte fieri posse, §. 10. monstratum jam sit. Ex illis interea remediis, quibus caeterae felici fere semper successu profligantur haemorrhagiae, proficuae ac necessariae sunt venaesectiones, pulv. nitrosi, enemata, hirudines, Tinct. dulc. V. P. aut loco ejus elixirium anticachecticum c).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
