# Amoenitates academicae. Vol. 9 224

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SUTURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/224

SOLUTIONES CONTINUI, dispescuntur quarum, quae vi externa factae, VULNUS, erosione vero ULCUS vocantur. Plures, ob relationes diversas, vulnerum sunt divisiones: Generalissima, eorum respiciens symptomata, in SIMPLICIA & COMPOSITA f. COMPLICATA; pro diverso autem modo, quo inferuntur, in tria abeunt genera: 1. PUNCTA, 2. INCISA & INFLICTA, 3. CONTUSA b). Haec divisio ad priorem proxime accedit c). Vulnerum quatuor etiam observantur tempora: 1. Haemorrhagiae, 2. Suppurationis, 3. Incarnationis, 4. Cicatricis. INCISA & INTLICTA, Simplicia scilicet, prae ceteris, haemorrhagiae tempore inprimis, ob celeriorem consolidationem, poscunt suturas. Quid in reliquis vulnerum temporibus Chirurgo sit observandum, tradere jam non attinet. Viam p. 3. edit. Almeloveen. Ab antiquissimis retro temporibus fuit exercitata. Cfr. Boerhaave stud. Medic. ab Illustr. Hallero editum 1759. p. 709. ad 713. a); & opera pervolventes Medicinae parentis Hippocratis, observamus eum Chirurgica praecepta nequaquam esse aspernatum: Varia enim Chirurgiae pertractavit capita, ex. gr. De Vulneribus capitis. De Ulceribus, De Fistulis, De Fracturis, De Articulis &c. Vide Hippocrat. oper. omn. Ideoque Medicinae partes ita connexae sunt, ut ex toto separari non possint: sed ab eo nomen trahant a quo plurimum petunt. Corn. Celsi Lib. cit. in praefat. L. V. Huc etiam nonnulli referunt VENENATA; sed quoniam sub prioribus qua vim illatam commode pertractari possunt, COMPLICATIS rectius eadem adnumero. c) Cfr. Nobil. Doct. & Chir. Prof. Ol. Acrel Afhandling om friska sär p. 18. & 20. seq. Binas tantum attuli vulnerum partitiones, quoniam sufficiunt ad ostendendum, quaenam cruentae mollium partium solutiones suturis sint administrandae. Viam mihi ita sternere volui ad indicandum, cuinam vulnerum generi, quoquo tempore, per suturas sit succurrendum, ut pensum de suturis vulmerum partium humani corporis mollium in genere susceptum absolvam. Benigniorem mihi, L. B.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
