Latin
SUTURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 225
Unproofread scanNot analysed yet
expeto censuram, si non satis elaboratum inveneris opusculum, quod, diro admodum morbo virium passus jacturam, &nunc primum convalescens, incepi, &exteras jam b. c. D. petiturus terras, festinanti calamo perficere cogor. SUTURA d) encheiresis est chirurgica, qua vulneris labia, ad consolidationem promovendam &deformitatem cicatricis cavendam, uniuntur. Artis Auctores plurimi suturas in siccas &cruentas dividunt; siccam nominant aliqui spuriam e), cruentam veram. In simplices etiam &compositas a nonnullis distinguuntur. Sequens vero mihi magis arridet suturarum partitio, quam etiam heic tradam. In duos apte distribuuntur ordines. Ord. d) Medelarum respectu, Chirurgia in duas distinguitur partes; altera, quae medicamentis, altera quae manu aegrotis fert opem; haec iterum quae manu sola, vel instrumentis operatur. c) Sed minus adaequate siccam vocant spuriam; omnino enim vera est, quatenus fini obtinendo satisfacit. Tom. IX. Sutura Incarnativa. Ord. 1. Gen. Sut. Sicca. Gen. Sut. Cruenta. Sp. Nodosa. Clavata. Involuta. Sutura Restrictiva. Ord. 2. Gen. Enteroraphia. Ligatura vasorum. §. III. Ordo I. SUTURA INCARNATIVA.