# Amoenitates academicae. Vol. 9 227

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SUTURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/227

Nostro tempore, emplastro viscido linteis illito, simplices inde forfice abscinduntur laciniae, pro vulneris majori minorive amplitudine h), vel in medio ab utraque parte ope lunatulae i) incidendo redduntur angustiores, ut si plures simul fuerint adplicandae, gracilior haec pars laciniarum vulneri admoveatur, ne oblinimentis suppurationis prorsus impediatur effluxus, sicque pus inclusum calore facile degeneret, quod non tantum curationem impedit, sed vulnus hoc modo ulterius neglectum in ulcus abire facit. Hinc in vulneribus obligandis pars declivior, ob fluxum puris, libera est relinquenda, quod in cura vulnerum generatim quoque est observandum. Emplastris D. PETITk) usus est fenestratis, quae, ceteris saepius mutatis, remanere possunt; nisi largior suppuratio hujus quoque mutationem postularet 1). Antequam vero haec adplicantur, aliquantum sanguinis e vulnere recenti defluere permittat Chirurgus, ut lenior evadat inflammatio. Si justo major fuerit haemorrhagia, illa prius sistenda, & coagula sanguinis crassiora, digito tantum, methodo RAVAh) I. c. fig. 5. k) HEIST. Chir. I. c. c. fig. 7. l) Commendat RAVATON, de Vulneribus sclop. &c. p. 506. prae ceteris Emplastris, linteum, cui emplastrum glutinosum est illitum, in formam splenii gracilioris complicatum, ita ut emplastrum intus maneat, praeter ultimam plicaturam, ubi latus emplastro illitum extrorsum vertitur & cuti admovetur. Ejusmodi splenia ab utraque parte vulneri adplicat & fascia uniente hiantia solutarum partium labia adunat. RAVATONIS m), tollenda; nimis enim exacta lavatio novam facile excitat haemorrhagiam, dolorem & inflammationem insequentem, alia ut taceam incommoda. Si quae vulneri sint illapsa heterogenea, caute quoque extrahenda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
