# Amoenitates academicae. Vol. 9 229

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SUTURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/229

Si vero amplius est vulnus, quam ut Chirurgus ipse vulneris labia adducere possit, dexter requiritur adjutor, qui expansis aequabiliter digitis, non tantum teneat alterum emplastri glutinantis limitem, atque leniter & adcurate ad se invicem comprimendo adducat labia vulneris: sed etiam eodem modo, alteras adhaerentis emplastri extremitates retineat; donec, quot requirit vulnus, sint adfixa. Ad novationes deligationis idem, quamdiu necessum videtur Chirurgo, etiam in sutura eruenta observari debet. Post primam adplicationem remanet vinctura, usque dum perfecte accesserit suppuratio. Quando sunt removenda, spongia & aqua frigida, emplastrorum limina, suadente PLATTNERO, humectanda, levi ad cutem tractu, fines primum, versus vulnus relaxari debent. His vero ad superficiem aura frigida vulneri admissa, vasorum laceratorum adstringit fines, liquorem alioquin depromentes, quo natura vasorum elongationem fover ac promovet, una cum interveniente telae cellulosae expansione, quae perperam pro novae carnis generatione accipitur. Cfr. PALUCCI methodus curand. fist. lachr. p. 64. Docte de hac re, pro more suo disserit Illustrissimus VAN SWIETEN, in Comment. in BOERHAAVE Aphorism. 190. & haec quoque ratio est, cur in amputationibus, & aliis operationibus, cuti, si fieri potest, sollicite parcatur. ficiem vulneris levatis, quod restat levi motu huc & illuc facto, demitur; dum adjutor interea, ut dixi, suas peragit partes. Vulneris deligatio hoc peragitur modo, quamdiu suppuratio durat & usque dum labia sauciatae partis reperiuntur coadunita. In sanatione labii leporini suturam involutam alioquin usitatam DN. LOUIS non adhibet, sed sutura sicca, & ope instrumenti in finem hunc inventi curationem perficit. Suturam siccam plane sufficere D. FRANCO SYLVIUS existimavit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
