Latin
METHODUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 23
Unproofread scanNot analysed yet
METHODUS INVESTIGANDI VIRES MEDICAMENTORUM CHEMICA QUAM PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO PRO GRADU DOCTORIS proposuit LAURENTIUS HIORTZBERG Phil. Mag. &Chem. Doc. Upfaliae 1754. Octobr. 2. achaoniae artis alumnos diu multumque anxios fuisse de vera Toxicorum virtutem investigandi methodo, testatur Historia Medica. Varias quoque iniere vias ad hunc finem obtinendum; experientiam tamen optimam tam antiquiori quam recentiori aevo etiam hac in parte fuisse magistram, omnes fateri debent. Adeo enim sensibilis quorundam hominum est compages, ut vel memoria cogniti medicamenti desideratum excitet effectum.