# Amoenitates academicae. Vol. 9 231

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SUTURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/231

ribus filamentis, quae cerata juxta se ponuntur, ut formam latioris aut angustioris taeniae accipiant; tandem bene cerata allidendo laevigantur r): & haec pariter atque acus, pro inventa vulneris profunditate, eliguntur. Acuarium s), Cylindri t), Splenia parva, quae nodis subjiciuntur. Observatur ante applicationem, quod pars vulnerata ita collocetur, ut relaxati sint musculi u), &, quantum r) Ne putredo silamenta cito dissolvat, sed quam diutissime plana existant, (teretia enim fila facile persecant, s neque junctim tenacitatem amittant. s) Porte-aiguille Gallice, jam non usurpatur, aliquantum tamen habet commoditatis, si non in digitis Chirurgi satis est roboris, ad acum per fundum profundiorum vulnerum & ad eandem distantiam, qua ab altera parte inserebatur, ab altero & adverso margine per cutem tenacem & duram, adcurate dirigendam. Hinc ejus usum approbat PLATTNER Chir. rat. §§. 401. 711. HEIST. L. cit. Tab. VI. fig. 3. & 4. t) Chevilles Gallice dicuntur; parantur e ligno pennae anserinae crassitie, quibus postea linteum emplastro visciPennae in casu necessitatis do illitum superinducitur. etiam adhiberi possunt. Meliora sunt, quae ex tali linteo, ad eandem crassitiem arte convolvuntur, emplastro introrsum converso. Haec vulnus non premunt, uti bacilli lignei vel pennae, sed sese paulatim remittunt. Cylindrorum ejusmodi emendationem a DINO RAVATON factam, prae nominatis, valde probo, nempe ut foramen adsit, per quod filum trahatur, cujus deinde diffinditur extremitas, & adnectitur primum filamenti crassioris portiuncula, ne transeat nodus, deinde ansis duplicatis nectitur (en rosette); cetera, ut antea diUtitur quoque breviori quodam cylindro pro ctum. quavis sutura. L. cit. P. 4. Sect. I. Cap. 2. & Tab. 7. Fig. A. Si tensio Musculi dissecti admodum fortis fuerit; e. gr. in vulnere extensorum vel flexorum femoris vel brachii athletici, possumus ope adjutorum, qui manibus apprehendant vulneris margines, donec sutura est adplicara, cui fascia uniens adjicitur, illos reducere. tum fieri possit, aegrotus commode jaceat: sed ita tamen, ut Chirurgus in operando non impediatur. Ante omnia vero scire necessum est, ubi sutura locum non habeat, quod ex parte constat ex dictis de Suturis in genere §. ada.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
