Latin
SUTURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 232
Unproofread scanNot analysed yet
Sic in incisis &inflictis complicatis sutura non est adhibenda, neque in simplicibus, quae cum perditione substantiae magna sunt conjuncta. PIBRAC &FABER de sanatione vulneris cum substantiae jactura v). Ubi magna arteria fecta, primum illa subliganda est. Neque ubi ex Anatomia trajectus vasorum capitalium, nervorum &c. cognoscitur vicinus: Unde digito prudenter explorandum vulnus, ne acu malum in pejus mutetur. Ligari non debent, quae valde sunt inflammata, aut dudum suppurantia. Nec ubi os periosteo est nudatum w). Neque in vulneribus longitudinalibus, ubi sutura sicca cum fascia uniente sufficit; neque in illis, quae penetrarunt cavitatem, ut sanguis copiosior in illam effundatur. Observandum quoque, quod futura cruenta, non secundum vulneris, sed secundum fibrarum directionem dirigi debeat. Neque in vulneribus pectoris, ubi sutura vulneris labia, respirationis motu, facile perrumpit. Contra in incisis &inflictis simplicibus sutura cruenta est adplicanda, ubi in substantiam musculorum vulnus profunde penetravit; item ubi angulos habet aut laciniam; sic etiam in vulnere faciei v) Mémoires de l’Academ. Royal de Chirurg. w) Adhibuit nihilominus PLATTNER suturam cruentam, sed hae tamen cum cautela, quod vulneratio nuper facta erat, &aër in vulnere nullam produxerat mutationem, nec alia aderant contraindicantia L. c. §§. 397.