# Amoenitates academicae. Vol. 9 238

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SUTURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/238

Filum semper isti primum demitur acui, quae vulneris continuit margines naso proximos, & acus simul extrahitur, non vero, ut vult GARENGEOT, per diem post evulsum filum relinquitur; cum sic semper sit difficilior extractio. Ne mireris peculiaria quaedam non adduci de sutura k) tendinum. Etenim i:mo rejiciunt multi, alii commendant; ab antiquissimis temporibus GALENUS hanc improbat ob sensibilitatem tendinum; ex recentioribus QUESNAI 1) nullam heic necessariam esse suturam i) Cfr. Prof. OL. ACREL obs. Chir. p. 23. CELSUS hoc subministrat consilium: id quod curtatum est in quadratum redigere. – - (Felici cum successu hoc secutus est monitum b. m. & dum viveret Chirurgus dexterrimus DN. HIERTZEL. Cfr. casum in Actis Academ. Scient. Holm. 1756. p. 270.) Si non satis junguntur, ultra lineas, quas ante fecimus alias duas lunatas, & ad plagam conversas immittere L. cit. L. VII. cap. 9. Omnia demum quae suturam fulciunt, adhibenda, ut emplastrum glutinans, spleniola graduata, fascia uniens, quies aegroti. Nonnulli, ut GARENGEOT & ELLER hanc suturam in infantibus dissuadent: sed optimo successu usurpata fuit in infantibus decem hebdomadum, ut ROONHUYSEN in suis obs. Chirurgicis memorat; & Prof. O. ACREL hanc in infante novem mensium adhibuit. Cfr. Act. Acad. Scient. Holm. 1758. p. 159. k) Acus, quae heic adhibentur, curvae quidem sunt, sed secantes parte concava & convexa, planae vero ab uno latere ad alterum. Pertusio variis fit modis ab extra ad intra, ab intra ad extra, ab uno latere tendinis ad alterum. De Sutura tendin, fuse disserit HEISTER. Chir. cap. 173. l) Trait. de gangr. p. 160. suturam contendit. RAVATON illam rejicit m) ut inutilem, dolorosam & noxiam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
