# Amoenitates academicae. Vol. 9 239

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SUTURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/239

AVICENNA vero acia usus est felici successu, cui ELLER n) & BILGUER in egregio de vulneribus recentibus Libro, album addit calculum. 2:do. Quoniam heic adhibetur sutura vel nodosa vel clavata, cum pluribus variationibus antea pertractatis. Ordo II. SUTURA RESTRICTIVA. ENIERORAPHIA hujus ordinis primum est Genus. Huic adnumeratur sutura pellionum, quae jam exolevit o). Ejus vero locum Ansata in vulneratis intestinis obtinet. Si intestinum prodierit extra partium externarum vulnus, & simul ab eo incarceratum fuerit, ita suadet CELSUS: Si angustius vulnus est, quam ut intestina refundantur, incidendum, donec satis pateat p). Varia ad dilatandum abdominis vulnus, dum incarcerat prolapsa intestina, sunt excogitata; ut specillum allatum, MORANDI forfex, bistouri Royal &c. Si in parte inferiori ventris est vulnus, sursum dilatandum, sed in parte superiori, deorsum q). n) Chirurg. p. 371. o) GORTER Chir. repurg. §. 1215. p) L. cit. L. vij. cap. 16. q) Chir repurg. §. 1246. Ulterius de hac re vide Bertrandi Traité des operat. Chirurgie p. 10. Peritoneo in dilatationibus parcendum monet Eller Chir. p. 364.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
