# Amoenitates academicae. Vol. 9 245

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, MEDICAMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/245

MEDICAMENTA TURGAIIIA QUAE PRAESIDE D. D. CAR. A LINNE PRO GRADU DOCTORIS proposuit JOHANNES ROTHERAM Anglus. Upfaliae 1775. Nov. 22. VACUANTIA ea Medici dicere solent Medicamenta, quae interne assumta, e Vasis continentibus contenta evacuant. Vis illa vitae, quam Naturam etiam nuncupamus, ipsa optime sentit, quae sibi salutaria sunt, quaeque noxia; atque haec, peculiari quadam proprietate, seligit separatque per Odorem & Saporem, quod non in homine tantum, verum in omnibus etiam ceteris animantibus obtinet *). Natura *) Ab hoc Canone eximenda putamus quae ad Regnum pertinent Lapideum, cum nihil horuia corpus humanum ingredi debeat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
