Latin
MEDICAMENTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 249
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo, per excretiones alvi excitatas, maligna, quae massae inhaerent sanguineae, expellere Natura satagit; sicque non solum noxia tubi intestinalis contenta, sed etiam quodcunque in sanguine fuerit vitiosum, eliminat; data enim per alvum porta, eo, quae sibi repugnant, Natura extrudit. Medicis olim purgantia propinare difficillimum fuit: nondum enim medicamenta fortiora detecta erant, nec eorum Doses crebris observationibus accurate satis determinatae: Nos vero in feliciore nunc vivimus aevo dum Officinae nostrae talibus abundant Medicamentis, ex omnibus fere totius orbis regionibus adductis, quae haud exiguam jam Materiae medicae constituunt partem. Haec illustraturi, alteram qualitatem, quam omnia habent evacuantia, nempe Sapidam, intento observare debemus animo, idque non tam ut vim ejus purgandi exploremus, quam ut quasi una fidelia duos dealbemus parietes, vel ne noceamus, in morbo proposito, corpori purgando. Veteres purgantia secundum sua principia diviserunt, nempe secundum humores, qui corpori humano insunt, &evacuari debent. Hinc Medicamenta, quae bilem evacuabant, Cholagoga vocabant; quae pituitam, Phlegmagoga; quae aquas, Hydragoga; quae acidum, Melanagoga; quae denique omnes quatuor humores simul evacuare credebantur, Panchymagoga. Cum autem hujusmodi purgantia, qua maximam partem, sint imaginaria; nos diversas purgantium species ex sapore discernimus, &,pro Cholagogis, Amara substituimus; pro Phlegmagogis, Acria; pro Melanagogis, Acida; &pro Hydragogis, Stiptica; Dulcia denique addimus, infantibus inservitura &teneris, quibus, ob ingratum saporem, alia obtrudere tam facile non possumus. Nostro quoque tempore purgantia in Draestica, Eccoprotica &Purgantia proprie sic dicta distinguimus.