Latin
IV COLOCYNTHIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 254
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero ex ejus usu Hypocatharsis aut Tormina dolorifica supervenerint, quod quam saepissime accidit, copioso olei potu haec tolluntur. Adeo vehemens est purgans, ut Pulpa cum felle bovina commixta ®ioni umbilicali imposita strenue purget. Colocynthis in quacunque forma, gravidis nunquam praescribenda est, cum abortum causare quam facillime possit. Pulpa minus usurpatur, nisi, in petia ligata, vino sit infusa, cujus Dosis nequaquam superare debet grana sex. Extractum, quod commodius quidem, nec tam violenter operatur, adhibere tuto possumus, ad quantitatem granorum sex seu decem, in forma pilularum. Resinae vix ultra grana quinque propinari debent. Ob effectum violentissimum, medicos cautiores esse oportet in praescribendo hoc medicamento; quod etiam dici potest de sequenti.