# Amoenitates academicae. Vol. 9 257

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, VI. SPINA CERVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/257

Herba recens egregie purgat, sicca parum; si autem diutius servetur, vim suam purgandi omnino amittit. Vomitum, loco alvum solvendi, quam saepissime causat, quare minus usurpari solet. Plerumque adhibetur in forma Decocti vel aquosi vel vinosi; vel, si vomitum evitare velimus, seri lactis: sed communiter tanquam enema usurpatur. Dosis Herbae recentis duae sunt drachmae; siccae autem una sufficit: Extractum ad quantitatem unius drachmae tuto propinare possumus. II. ACRIA. IX. SCAMMONIUM. CONVOLVULUS (Scammonia) foliis sagittatis postice truncatis, pedunculis teretibus subtrifloris. Linn. Spec. Plant. 218. Planta est perennis, nobis adfertur a Smyrna, Alepo, reliquisque regionibus orientalibus: Tantam habet affinitatem cum Convolvulo sepium, ut difficile ab illo distinguatur: Lactescens est & purgans, sicut omnes fere Convolvuli species. Scammonium officinarum succus est hujus plantae e radice extractus, & obtinetur hoc modo: Tom. IX. Caput radicis denudatum abscinditur, relicta in humo reliqua radicis parte vegetante, ut succus lacteus inde exstillet, qui, sole exsiccatus, Scammonium vocatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
