# Amoenitates academicae. Vol. 9 258

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, VI. SPINA CERVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/258

Hoc omnino gummosum est, nam in aqua totum solvitur. Dosis Scammonii crudi grana sunt sex; Resinae, quae Magisterium est, semiscrupulus; & Diagrydii, quod nihil aliud est nisi Scammonium crudum fumo sulphuris impraegnatum, etiam semiscrupulus. Hoc medicamentum, cum omnibus suis praeparatis, plerumque tanquam calcar aliis purgantibus additur & rarissime per se praescribitur. Ex hoc famosus ille & praestantissimus pulvis purgans paratur, Pulvis Comitis Warwicensis sic dictus, qui vulgo etiam Pulvis Cornachinus vocatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
