Latin
X. TURPETHUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 259
Unproofread scanNot analysed yet
XII. JALAPA. CONVOLVULUS (Jalapa) caule volubili, foliis difformibus cordatis angulatis oblongis lanceolatisque, pedunculis unifloris. Linn. Mant. p. 48. MIRABILIS (dichotoma) floribus solitariis axillaribus erectis sessilibus. Linn. Syst. Plantae Radix ex America australi nobis adfertur. Dubium etiamnum est, an Convolvuli an Mirabilis radix genuina sit Jalapa officinarum. Mirabilem statuit Plumier, qui ter Americam Botanices causa adiit, nec quidem repugnat radicis facies: Convolvulum autem volunt Sloane &Houston nostrates, qui radicem hujus sub nomine Palapae, Pharmacopolis Londinensibus vendiderunt: sed in hortos Botanicorum nondum introducta est haec planta: Mirabilis autem dichotoma in hortis facillime alitur &provenit, sicut Mirabilis longistora, (SystNat. ed. 13. p. 182. )cujus radix major est &propius accedit, quoad faciem externam, ad radicem Jalapae officinarum: Optimus etiam Botanicus Bernh. de Jussieu hanc genuinam esse judicavit Jalapam. Radix Jalapae sine molestia purgat &frequentissimum est purgans. Dosis pulveris est semidrachma. Resina communiter aliis additur purgantibus tanquam calcar; &vix Pilulae prostant in officinis purgantes, quas haec non ingreditur. Extractum componitur ex parte resinosa &gummosa simul, sed raro usurpatur.