Latin
XIV. HELLEBORUS ALBUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 261
Unproofread scanNot analysed yet
Externe decoctum ad corpus, Scabie infectum, lavandum usurpatur, &in aures, Cophosi premente, cum successu injicitur. XV. HELLEBORUS NIGER. HELLEBORUS (niger) scapo subbifloro subnudo, foliis pedatis. Linn. Syst. Nat. Nascitur in Europae australis Alpibus. Radix in officinis prostat &sane commodissime purgat, etsi negent alii, forsan ob plantam in officinas introductam alienam. Radix in pulvere adhibetur ad unius scrupuli quantitatem, &in Decocto ad semiunciae. Extracti, quod cum aqua pluviali paratur, dosis est semidrachma in forma pilularum. XVI. ASARUM. ASARUM (curopaum) foliis reniformibus obtusis binis. Linn. Syst. Nat. ed. 13. In Europae locis umbrosis frequens occurrit. In officinis prostant Folia &Radix, quae proprie radix non est, sed potius Caulis supra terram decumbeus. Pulvis radicis subtilissimus vomitum ciet, sed rarissime scopo emetico propinatur, cum meliora emetica habeamus; grossior autem pulvis purgat satis commode. Radix cum Aqua cocta Mundificans evadit &Diuretica. Pulvis foliorum communiter, in nares vespere attrahitur, ad nasum purgandum, in Morbis Catarrhalibus; &auribus inflatur in Cophosi. Dosis Radicis est drachma; Extracti autem, quod rarissime usurpatur, scrupulus. XVII. CYCLAMEN. CYCLAMEN (europaeum) corollis retroflexis. Linn. Spec. Plant. 207. In Austria nascitur &frigus in hortis nostris pertolerat. Radix in officinis prostat; recens acerrima est, sed exsiccatione acredinem amittit; cocta esculenta evadit, uti Lathyrus tuberosus teste Gleditschio. Recens purgat, saepe cum inflammatione, quare minus tutum est Medicamentum. Compositionem habemus in officinis sub nomine Unguenti Arthanitae, quam haec radix ingreditur, sed nunc fere exoleta est. SAMBUCUS &EBULUS vix scopo purgandi hodie a Medicis adhibentur, quamvis ruricolae nonnulli cortice interiore utantur, qui valide purgat.