# Amoenitates academicae. Vol. 9 263

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, III. STYPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/263

III. STYPTICA. XVIII. RHABARBARUM. RHEUM (palmatum) foliis palmatis acuminatis. Linn. Syst. Nat. ed. 13. p. 319. Ratione virium purgandi Rheum rhaponticum, palmatum & compactum fere sunt varietates, & differunt tantummodo gradu. Rheum palmatum in China, Sibiria, Tataria nascitur & laetissime in hortis nostris germinat, locis umbrosis. Radix in officinis prostat. Purgans est praestantissimum, quamvis ob dosin satis magnam difficilius assumatur; tutissimum quoque aestimatur Medicamentum, adeo ut senex octogenarius se ab omnibus aliis medicamentis deceptum fuisse dixerit, sed a Rhabarbaro nunquam. Post effectum purgandi intestina roborat alvumque aliquantulum adstringit, atque urinam colore luteo tingit, quod vix ab aliis obtinetur purgantibus. Qualitate sua amara Antacidum est, quare in Hypochondriasi, LeucorDysenteriae rhoea & Diarrhaea optime inservit. Rhabarbarum proprie dicatum est, adeo ut in hoc morbo eo carere nequaquam possimus. Ut Tonicum in morbis chronicis, & in Ventriculi vel Intestinorum debilitate, maximo cum successu adhibetur; unde Angli nostrates haud raro eum horis matutinis masticant. In febri lenta infantum, a lacte in intestinis coagulato, omnibus aliis Medicamentis praestat. Hepati quoque amica est: unde Anima hepatis Veterum, quae hodie Anima Rhei vocatur est Tinctura. Verbo: Rhabarbarum por& in gans est praestantissimum atque tutissimum, omnibus fere casibus, ubi Tubum intestinalem evacuare volumus, aeque tuto adhiberi potest infantibus, senibus, feminis delicatis, gravidis, puerperis. Dosis in substantia drachma est, sed vis ejus purgans multum augetur guttula Olei Cinnamomi addita, quod etiam, ne tormina oriantur, prohibet. Tincturam adhibere possumus ad quantitatem unius alteriusve unciae. Extractum vix usurpatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
