Latin
V. DULCIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
V. DULCIA. XX. CASSIA FISTULA. CASSIA (Fistula) foliis 5-lobis ovatis acuminatis glabris, petiolis eglandulosis. Linn. Syst. Nat. ed. 13. Nascitur in Indiis; sed in Hortis nostris sterilis. Fistula Cassiae est Siliqua, e qua desumitur pulpa, rejectis dissepimentis, seminibus, atque siliquis ipsis. Dosis Pulpae drachmae sunt duae, vel si antiquior sit, uncia, &in sero lactis cocta ut plurimum adhibetur. Purgans est commodum; minime enim debilitat, &teste Sanctorio perspirationem auget. Convenit praesertim in Nephritide, ubi alia purgantia irritant, &in febribus calidis: Infantibus, senibus, gravidis, reliquisque debilibus, ut Haemorrhoidariis communiter propinatur.