# Amoenitates academicae. Vol. 9 264-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, V. DULCIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/264-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/264-2

V. DULCIA. XX. CASSIA FISTULA. CASSIA (Fistula) foliis 5-lobis ovatis acuminatis glabris, petiolis eglandulosis. Linn. Syst. Nat. ed. 13. Nascitur in Indiis; sed in Hortis nostris sterilis. Fistula Cassiae est Siliqua, e qua desumitur pulpa, rejectis dissepimentis, seminibus, atque siliquis ipsis. Dosis Pulpae drachmae sunt duae, vel si antiquior sit, uncia, & in sero lactis cocta ut plurimum adhibetur. Purgans est commodum; minime enim debilitat, & teste Sanctorio perspirationem auget. Convenit praesertim in Nephritide, ubi alia purgantia irritant, & in febribus calidis: Infantibus, senibus, gravidis, reliquisque debilibus, ut Haemorrhoidariis communiter propinatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
