Latin
XXIV. MANNA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 271
Unproofread scanNot analysed yet
hominem cibo refertum, absoluta concoctione multo plus quam jejunum perspirare; hoc idem unusquisque aliquot horis a pastu, dum chylus cum sanguine circumvehi incipit, in se ipso observare potest. Sanctorius itidem refert, perspirationem, una nocte, tertia parte minorem fuisse hominis non coenantis, quam coenantis. Quemadmodum cibus potusque in genere perspirationem mutant, ita diversae eorum qualitates, varias mutationes inferunt. Cibi levioris digestionis, perspirationem optime promovent; sic caro vervecina, quae mollior teneriorque ceteris carnibus est, plus illis perspirat; caro porcina e contrario, cum difficillimae sit concoctionis, perspirationem diminuit; carnes fumo induratae idem faciunt, omnium maxime autem Lardum. Cibi calefacientes, aromata cibis addita, vi stimulante digestionem promovent, humores validius excitant, perspirationem augent. Permulta hujusmodi carminativa &aromatica, perspirationem promoventia, in officinis nostris pharmaceuticis servantur atque praeparantur; hos inter Assa foetida, atque Moschus optime vim suam exercent. Potulentorum omnes potus Spirituosi, calidi Aquosi Theae, Coffeae perspirationem promovent, &vim cordis augendo, &materiam perspirabilem suppeditando, &vascula relaxando.