# Amoenitates academicae. Vol. 9 273

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, XXIV. MANNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/273

Exercitio corporis perspiratio optime promovetur; ex alterno enim musculorum motu sanguis versus cor fortius propellitur, sicque cordis vis & velocitas augetur, calorque major oritur, quo vascula cutanea relaxantur & materiae perspirabilis excretio fit major. Immo adeo hinc perspiratio aucta est, ut intra horam triplo, subinde decuplo plus, quam in quiete, perspirari observatum est. Notat Sanctorius Sect. V. Aph. II. tempore somni perspirationem duplo majorem esse, quam vigiliarum, immo majorem quam in exercitio violento Aph. VI. Inde similiter corporis levitatem atque agilitatem post somnum placidum deduxit, & contra post irrequietum. Hic tamen observandum rationem phaenomeni non in somno quaerendam esse, quin potius censenda sit effectus caloris atque teporis lecti a tecto corpore. Levitas a somno placido cum agilitate corporis apparens est, & pendet a virium refectione sub somno. Haec eadem Sanctorius Aph. XII. affirmare videtur, cum dicit: Qui dormiunt pedibus & coxis detectis, noctis spatio libra perspirabilis exhalare prohibetur. Idem Aph. 50. affirmat per nimium somnum transpirationem minui, Licet corpus post somnum inquietum & turbatum sentiatur gravius & minus agile, ad stateram tamen levius esse observat Celeb. DE GORTER. De reliquo si somni tempore tantum perspiraret corpus, certe nec pinguesceret, nec obesitate augeretur, ut fit, cum contra per vigilias gracilescit. Hinc omnino concludere licet, perspirationem reapse, somni tempore, minorem esse, quam vigiliarum. Animi Affectus quemadmodum validissime functiones corporis movent, ita perspirationem etiam varie mutant: ira, laetitia, circulationem augent, ergo perspirationem; moeror & terror contrarios inducunt effectus. Hinc SANCTORIUS Sect. VII. Aph. I. affirmat, iram corpora facere leviora, timorem vero graviora. Aph. VI. Consolatio animi liberam servat perspirationem. Idem eleganter refert Sect. VI. perspirationem a Tom. IX. rara & moderata venere augeri corpusque levius reddi. Praeterea quod caussae jam expositae perspirationem optime juvent, ulterius eandem promovent mundatio totius cutis, quae optime vaporibus, balneis, lotionibus calidis, frictionibus peragitur, quae vim suam simul relaxatione omnium vasculorum & cutaneorum & subcutaneorum exhibent. Frictiones augendo calorem loci, humores impellunt, attenuant, obstructa solvunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
