Latin
XXIV. MANNA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 274
Unproofread scanNot analysed yet
Caussis perspirationem promoventibus sic brevissime allatis, jam aliae eam diminuentes subjungendae forent; sed praeterquam quod cuique concludere liceat recensitis contraria vim inferre contrariam earum hinc &illinc mentionem intulimus, adeo ut eas jam commemorare omittamus; verbo tamen monere juvat, perspirationem minui, quo magis reliquae excretiones augentur, attamen observando, purgantia perspirationem simul promovere, si suppressa est a corrupta materia in primis viis, ut monet de Gorter. Quemadmodum perspiratione optime procedente, corpus alacre agilissimum, vegetumque perspicitur; ita perspiratione vel suppressa vel diminuta, grave, torpidum, lassum, sentitur, cum sensuum hebetudine; si in parte quadam corporis seorsum perspiratio minuitur, ea pars ceteris gravior &hebetior observatur. Cum igitur transpirationem suppressam semper subsequatur insolita gravitas, torpor, lassitudo, corporis animique languor, debilitas &inquietudo, haecque symptomata fere omnes morbos praecedant, omni cum probabilitate concludere oportet, perspirationem suppressam plurimorum morborum caussam primariam esse. Hipp. lassitudines spontaneas pro signo morbi ingruentis habuit. Sanctorius refert Sect. I.