# Amoenitates academicae. Vol. 9 274

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, XXIV. MANNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/274

Caussis perspirationem promoventibus sic brevissime allatis, jam aliae eam diminuentes subjungendae forent; sed praeterquam quod cuique concludere liceat recensitis contraria vim inferre contrariam earum hinc & illinc mentionem intulimus, adeo ut eas jam commemorare omittamus; verbo tamen monere juvat, perspirationem minui, quo magis reliquae excretiones augentur, attamen observando, purgantia perspirationem simul promovere, si suppressa est a corrupta materia in primis viis, ut monet de Gorter. Quemadmodum perspiratione optime procedente, corpus alacre agilissimum, vegetumque perspicitur; ita perspiratione vel suppressa vel diminuta, grave, torpidum, lassum, sentitur, cum sensuum hebetudine; si in parte quadam corporis seorsum perspiratio minuitur, ea pars ceteris gravior & hebetior observatur. Cum igitur transpirationem suppressam semper subsequatur insolita gravitas, torpor, lassitudo, corporis animique languor, debilitas & inquietudo, haecque symptomata fere omnes morbos praecedant, omni cum probabilitate concludere oportet, perspirationem suppressam plurimorum morborum caussam primariam esse. Hipp. lassitudines spontaneas pro signo morbi ingruentis habuit. Sanctorius refert Sect. I.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
