Latin
XXIV. MANNA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 276
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero, ut monuimus, perspiratio, prae ceteris a diversa aëris qualitate varie afficiatur, inde abs re fore non dubitaverim, hic dyscrasias tam fluidorum, quam solidorum a diversa aëris constitutione orientes proferre, unde perspirationis effectus clarius eluceant, &morbi varii inde nascentes; quales sunt tempestates, tales etiam sunt morborum constitutiones notat Hipp. in Libr. de humoribus Sect. 7. Tempestas sicca &frigida, fibras roborat, vasa corporis coarctat, fortiora magisque elastica reddit, major frictio ac calor oritur, velocitas liquidorum acceleratur, secretiones fluidiores promoventur; durante ejusmodi tempestate humoribus lentor inducitur, fiunt densi, glutinosi &ad vasa permeanda minus idonei; hinc morbi, qui a crasso viscido ac inflammatorio sanguine pendent, oriuntur e. g. pleuritis, peripneumonia, anginae, rheumatismi. Regnante hacce aëris constitutione, conveniunt diluentia, emollientia, potiones tepidae, victus mollis &relaxans. Neque haec tempestas omnibus aeque noxia est, quin nonnullis salubris; sic laxos atque pituitosos firmiores vegetioresque reddit. Aër calidus &siccus, fere eosdem infert effectus, praeterquam quod calore humida fortius dissipantur, &quae restant, longe acriores fiunt putredinemque subeunt, unde morbi biliosi, colica biliosa, cholera, dysenteria, febres putridae, malignae generantur. Aër frigidus &humidus, poros cutaneos constringit, imvasa occludit, quo secretiones &excretiones anpediuntur, serosa colluvies generatur, tusses, gina serosa, febres catarrhales, intermittentes, homines corripiunt; si humores retenti non, aut Hac per urinam aut per alvum, exterminentur. tempestate durante, conveniunt cardiaca &omnia Aër perspirationem promotura ne inhibeatur.