Latin
METHODUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 28
Unproofread scanNot analysed yet
Fluidum illud nerveum est quoque omnium tenuissima sangvinis portio, in origine nervorum in cerebro a sanguine secreta; &cum porro subtilissima sanguinis pars sita sit in spiritu illius oleoso, hinc nil miri, si universalis illa naturae antea nominata lex eandem heic ludat scenam, ut scilicet similia similibus adsocientur. Hinc &opinor intelligi posse, tantas nervis, &per hos universo corpori, induci posse mutationes, si justa hujus fluidi turbetur miscela. Gratum itaque odorem fragrantia aromata vires reficere, motus suppressos redintegrare, jure suo debent, utpote propiori forsan mixtionis affinitate cum fluido nerveo juncta. Hinc narcotica stuporem inducunt, nimio phlogisto nervis molesta, atque sic in caeteris. Hinc denique apparet, unde calefaciens aromatum virtus dependeat, ex principio, puta, illo odorifero aethereo; idem enim est caloris ac odoris principium. Licet enim non omnia corpora phlogisto turgentia calefaciant, ut metalla, olea expressa ex seminibus, caetera; in his enim phlogiston adeo fixioribus irretitum est partibus, ut vim suam calefaUnde quoque haecce cientem exserere nequeat. olea nullum spargunt odorem. Sed olea aetherea propria odoriferi principii vehicula esse videntur, quatenus tenuiores habent partes, phlogisti ope volatiles &activas, unde &,quo magis odorifera corpora, eo majorem largiuntur olei aetherei copiam, &contra, quare &haecce olea maxime calefaciunt. Sed ad saporem considerandum nostra jam deflectit attentio, quippe cujus ope magis determinate in apricum ponere possumus partes constituentes. In limine itaque notandum venit, nullum saporem esse sine sale, &contra; hinc ubi sapor, ibi sal, &ubi sal, ibi sapor; omni namque sale e corpore educto, omnis quoque perit sapor. Sal itaque est universale omnis saporis principium.