# Amoenitates academicae. Vol. 9 280

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, CANONES MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/280

Si vulneratum fuit corpus, in sanandum vulnus intentissima, novas generat fibras, cuteque cicatricem obducit nova, id quod Medicus nulla sua arte efficere potest; Ossa fracta conglutinat & omnia in corpore laesa reparat. De Chirurgo legimus, qui omnia incassum tentasset in curando intestini recti prolapsu, tandem candente ferro se intestinum ablaturum simulavit, quo terrefacto Aegro, intestinum sua sponte reposuit Natura. §. III. Natura repugnante, Medicina nil valet. Quo verius est naturam optimam esse Morborum medicatricem, eo certior evadit hujus Canonis veritas. Medicus quamvis Theoria & Praxi consummatissimus, invita tamen natura selectissimis Medicamentis nihil proficit. Chirurgus emplastris omnique suo adparatu, in minimo vulnere sanando nihil efficit, ubi Natura Medicinam respuit. Vomitus adhibitis paregoricis & opiatis non sistitur, quamdiu putridum quodpiam in ventriculo latet, perpetuo nauseam movens. Haemorrhagiae nulla Medicina sanabilis, mentionem facit Boerhaave. Puerum quendam vulnere laborantem, qui nullo negotio a Chirurgis sanari potuit, tandem sanavit Gen. Dnus Praeses, frustulo osseo sublato, quod coalitionem impedierat. Strumae puerorum omnem saepe illudunt artem; ad sequentia itaque adtendendum. Quo natura vergit, eo ducenda. Medico curae nihil magis esse debet, quam ut naturam presso quasi pede sequatur; si enim optat ut sua remedia felici coronentur successu, sciat se Naturae esse Ministrum. Quamdiu imperturbatum manet corpus, sanum est, ubi autem vitio Diaetae turbata fuerit sanitas, morbus existit; Hic autem nihil aliud est, quam vehementior naturae nisus, quo malo se liberet, id quod aut vomitu vel diarrhoea, aut sanguine vel sero peragere plerumque solet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
