Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 281
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Medicus ad aegrotum vocatus, si viderit, ipsum nausea &vomitu laborare, sibi non minus, quam aegroto male consuleret, si talia praescriberet medicamenta, quibus vomitus sisteretur, natura enim satis superque convincit, se vomitu esse curandam. In Febribus ubi semper a miasmate deglutito existit ad vomitum nisus, ante omnia, Emetica propinanda, quae naturam sublevare possunt. Si in his crisin per sudorem futuram animadvertimus, quae diaphoresin augent minime intermittenda. Haemorrhoides, nunquam licet sint procurandae, si tamen tanta sanguinis moles ad vasa haemorrhoidalia fuerit progressa, ut nimium doleant, repellentia prorsus erunt rejicienda, quippe quae haemoptysin aliaque longe intolerabiliora mala producere possunt, sed potius Natura, hirudinibus adplicatis, sublevanda. Natura, data porta, eo ruit. Varia sunt exempla hujus Canonis veritatem comprobantia. In Apoplexia sanguinea, caussam suam, a ruptis intra calvariam vasis, repetente, Medici Sanguinis missione certius ignorant medicamen, quo per amplum vulnus a capite derivetur sanguis, dum venae extravasatum absorbent, quo facto a pressione liberatur Cerebrum. Quando a contusione, sanguis in telam cellulosam fuit effusus, Venae sectione utimur, quo, sanguine venis resorpto, inflammatio resolvatur. Gonorrhoea virulenta, si adstringentibus intempestive fuerit intercepta, virus eo ruit, quo porta patet; Hinc apud Auctores non infrequens fit mentio, idem per nasum, coryza heic stimulante, pleno quasi alveo fluxisse. In Phthisi a destillantibus acribus humoribus setacea congruentia judicant Practici, ut, hac data porta, a pulmonibus a vertatur malum. Per ulcera cacoëthica ipsum saepe effluxisse chylum, nullo non tempore observatum. Evacuationes binae simul vix persistunt.